Amicitia Masinissae bona atque honesta nobis permansit: sed imperi uitaeque eius finis idem fuit. Dein Micipsa filius regnum solus obtinuit, Mastanabale et Gulussa fratribus morbo absumptis. Is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit, Iugurthamque, filium Mastanabalis fratris, quem Masinissa - quod ortus ex concubina erat - priuatum dereliquerat, eodem cultu, quo liberos suos, domi habuit. Qui ubi primum adoleuit, pollens uiribus, decora facie, sed multo maxume ingenio ualidus, non se luxu neque inertiae conrumpendum dedit, sed, uti mos gentis illius est, equitare, iaculari, cursu cum aequalibus certare; et cum omnis gloria anteiret, omnibus tamen carus esse: ad hoc pleraque tempora in uenando agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire: plurumum facere, minimum ipse de se loqui.
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada