dilluns, 10 d’octubre del 2011

Sobre el tracte als esclaus

Libenter ex iis qui a te veniunt cognovi familiariter te cum servis tuis vivere: hoc prudentiam tuam, hoc eruditionem decet. 'Servi sunt.' Immo homines. 'Servi sunt ' Immo contubernales. 'Servi sunt.' Immo humiles amici. 'Servi sunt.' Immo conservi, si cogitaveris tantundem in utrosque licere fortunae. Vis tu cogitare istum, quem servum tuum vocas, ex isdem seminibus orbtum, eodem frui caelo, aeque spirare, aeque vivere, saeque mori? Tam tu illum videre ingenuum potes quam ille te servum. Variana clade multos splendidissime natos fortuna depressit: alium ex illis pastorem, alium custodem casae fecit
Haec tamen praecepti mei summa est: sic cum inferiore vivas, quemadmodum tecum superiorem velis vivere.

Condemna dels espectacles següents

Nihil vero tam damnosum bonis moribus quam in aliquo spectaculo desidere; tunc enim per voluptatem facilius vitia subrepunt. Quid me existimas dicere? avarior redeo, ambitiosior, luxuriosior? immo vero crudelior et inhumanior, quia inter homines fui. Casu in meridianum spectaculum incidi, lusus exspectans et sales et aliquid laxamenti quo hominum oculi ab humano cruore acquiescant. Contra est: quidquid ante pugnatum est misericordia fuit; nunc omissis nugis mera homicidia sunt. Nihil habent quo tegantur; ad ictum totis corporibus ex positi numquam frustra manum mittunt. Hoc plerique ordinariis paribus et postulaticiis praeferunt. Quidni praeferant? non galea, non scuto repellitur ferrum. Quo munimenta? quo artes? omnia ista mortis morae sunt. Mane leonibus et ursis homines, meridie spectatoribus suis obiciuntur. Haec fiunt dum vacat arena

Consells a Lucili sobre la lectura

Ex his quae mihi scribis et ex his quae audio bonam spem de te concipio : non discurris nec locorum mutationibus inquietaris.
Illud autem uide, ne ista lectio auctorum multorum et omnis generis uoluminum habeat aliquid uagum et instabile. Certis ingeniis immorari et innutriri oportet, si uelis aliquid trahere quod in animo fideliter sedeat. Nusquam est qui ubique est. Vitam in peregrinatione exigentibus hoc euenit, ut multa hospitia habeant, nullas amicitias
« Sed modo », inquis, « hunc librum euoluere uolo, modo illum. » Fastidientis stomachi est multa degustare ; quae ubi uaria sunt et diuersa, inquinant non alunt.
Hoc ipse quoque facio, ex pluribus quae legi aliquid aprehendo. Hodiernum hoc est, quod apud Epicurum nactus sum (soleo enimet in aliena castfa transire, nam tamquam transfuga, seed tamen tamquam explorator): "Honesta inquit res est laeta paupertas." Illa vero non est paupertas, si laeta est: non qui parum, habet, sed qui plus cupit, pauper est