L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, ingenio malo pravoque.
Huic ab adulescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuerunt, ibique iuventutem suam exercuit.
Corpus patiens inediae, algoris, vigiliae supra quam cuiquam credible est.
Animus audax, subdolus, varius, cuiuslibet rei simulator ac dissimulatur, alieni adpetens, sui profusus, ardens in cupidatibus; satis elquentiae, sapientiae parum .
Vastus animus immoderata , incredibilia, nimis alta semper cupiebat.
Iam primum adulescens Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia huiuscemodi contra ius fasque. Postremo captus amore Aureliae Orestillae, cuius praeter formam nihil umquam bonus laudavit, quod ea nubere illi dubitabat, timens privignum adulta aetate, pro certo creditur necato filio vacuam domum scelestis nuptiis fecisse. Quae quidem res mihi in primis videtur causa fuisse facinus maturandi. Namqueanumus impurus, dis hominibusque infestus, neque vigiliis neque quietibus sedari poterat; ita coscentia mentem excitam vastabat. Igitur colos ei sanguis, foedi oculi, citus modo, modo tardius incessus: prorsus in facie voltuque vecordia inerat.Huic ab adulescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuerunt, ibique iuventutem suam exercuit.
Corpus patiens inediae, algoris, vigiliae supra quam cuiquam credible est.
Animus audax, subdolus, varius, cuiuslibet rei simulator ac dissimulatur, alieni adpetens, sui profusus, ardens in cupidatibus; satis elquentiae, sapientiae parum .
Vastus animus immoderata , incredibilia, nimis alta semper cupiebat.
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada