dilluns, 10 d’octubre del 2011

Consells a Lucili sobre la lectura

Ex his quae mihi scribis et ex his quae audio bonam spem de te concipio : non discurris nec locorum mutationibus inquietaris.
Illud autem uide, ne ista lectio auctorum multorum et omnis generis uoluminum habeat aliquid uagum et instabile. Certis ingeniis immorari et innutriri oportet, si uelis aliquid trahere quod in animo fideliter sedeat. Nusquam est qui ubique est. Vitam in peregrinatione exigentibus hoc euenit, ut multa hospitia habeant, nullas amicitias
« Sed modo », inquis, « hunc librum euoluere uolo, modo illum. » Fastidientis stomachi est multa degustare ; quae ubi uaria sunt et diuersa, inquinant non alunt.
Hoc ipse quoque facio, ex pluribus quae legi aliquid aprehendo. Hodiernum hoc est, quod apud Epicurum nactus sum (soleo enimet in aliena castfa transire, nam tamquam transfuga, seed tamen tamquam explorator): "Honesta inquit res est laeta paupertas." Illa vero non est paupertas, si laeta est: non qui parum, habet, sed qui plus cupit, pauper est

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada